- NERIUS
- I.NERIUSDux Athenarum, post Antonium Acciaiolum fil. nothum Rainerii Acciaioli Genuensis, quem pater Chalcocondylas pepulit. Et successit frater Antonius Nerius; quem cum alius, Nerius quoque dictus, excepisset, hic filiô in tutela Matris relictô decessit. Mater, amore correpta Veneti cuiusdam Nobilis, Petrô Palmeriô geniti, cui Praefectura Nauplii credita erat, eum spe nuptiarum ac Principatu Atheniensis, ut factô ab uxore sua divortiô se duceret, pellexit. Unde cum gravissimae primo lites, inde caedes orirentur, Francô Acciaiolô, pupilli consobrinô, eius tutelam ac Ducatûs administrationem sibi vindicante: hic tandem supperior, Ducis titulum ab Imperatore Turcico Mahomete, Amurathis II. filio nactus est. Sed cum Imperator illum cum Principe Boeotiae consilia communicare paulo post intellexisset, Omarem, Thessaliae Praefectum, Athenas occupare et praesidium arci imponere iussit, a quo tempore Urbs Turcarum iugo subdita gemit, vide Chalcocondylam l. 9. p. 299. 300. Fr. Rossaeum Archaeol. Attic. etc.II.NERIUSPhilippus, Forentinus, auctor Congregationis Patrum Orator. Baronio, ut Annales suos conderet, suasor fuit. Natus d. 21. Iul. 1515. post insignes in Humanioribus, Philosophia et Theologia progressus factos, totum se orationi et vitae sanctitati dedit. Obiit senex, Anton. Gallonius Vitâ eius. Vide et Anton. Teissier in Elogiis Part. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.